monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 395

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 395
in hac igitur parte illud diximus, quemadmodum iuncta sint nec tamen possint plenam facere sententiam: et si faciunt, quemadmodum falsitati et veritati non sint obnoxiae sententiae, quamvis sint plenae, et quemadmodum ad id perveniatur, ut iam non solum plena sententia sit, sed etiam necessario vera aut falsa, quod est proloquium.